Terce
Office I (Candlemas to Advent), 1962 Roman calendarIntroduction
℣ Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
℟ Dómine, ad adjuvándum me festína.
℣ Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟ Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. (outside lent:) Allelúia. (from Septuagesima to Holy Saturday:) Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Hymn
Meménto, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis
Nascéndo formam súmpseris.
María Mater grátiæ,
Dulcis Parens cleméntiæ,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.
Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sémpiterna sǽcula.
Amen.
Ant. María Virgo assúmpta est * ad æthéreum thálamum, in quo Rex regum stelláto sedet sólio.
Psalm 119
- Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
- Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
- Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
- Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
- Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
- Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalm 120
- Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
- Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
- Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
- Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
- Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
- Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
- Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
- Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Psalm 121
- Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus.
- Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Ierúsalem.
- Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cuius participátio eius in idípsum.
- Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
- Quia illic sedérunt sedes in iudício, * sedes super domum David.
- Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
- Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
- Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
- Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. María Virgo assúmpta est ad æthéreum thálamum, in quo Rex regum stelláto sedet sólio.
Little Chapter
Sirach 24:15
Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Ierúsalem potéstas mea.
℟ Deo grátias.
℣ Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
℟ Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Prayer
℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟ Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte fecúnda, humáno géneri prǽmia præstitísti: tribue, quǽsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Conclusion
℣ Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟ Et clamor meus ad te véniat.
℣ Benedicámus Dómino.
℟ Deo grátias.
℣ Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟ Amen.